I thought Buffi was a vampire slayer......oh. never mind.
****************************** Larry Roux Syracuse University lroux@xxxxxxx ******************************* >>> xzvxcvczcv@xxxxxxxxxxx 07/30/03 03:53AM >>> Hi Nick,
from Picatrix Latinus, I checked the Index Verborum and here are the quotes
(I think I skipped one):
III XI 1
Cum autem linguas ne male loquantur ligare volueris, hanc confectionem inferius graduatam compone. Recipe linguas omnium infrascriptorum, videlicit corvi, aquile, *buffi*, colubre aquatice, columbi albi, galli albi et upupe. Omnes vero supradictas linguas pulveriza et in unum confice. Postea recipe margaritarum granum unum, auri, argenti, camphore, attincar, aloes ana 3 B. Omnia enim ista pulveriza et insimul misceas, et cum pulvere superius dicto adde, et totum cum melle incorpora. Deinde pone ea in panno serico albo. Postea Recipe dous pilos oculorum asturis, dous pilos oculorum pavonis, epar upupe, epar galli, duo ossa ale columbi et duo ossa ale upupe. Omnia autem ista pulveriza, et cum lacte incorpora, et in panno serico supradicta cum mixtura ponas, ... III XI 15
Ad idem. Recipe cerebri *buffi*, cerebri gruis ana 3 ii, sanguinis canis rubei, sanguinis gatti nigri ana 3 iiii, axungie porci, cerebri canis rubei ana 3 i. Omnia insimul misce, et cum istis adde pentafilon 3 iiii. Et ex istis illum suffumiga a quo odiri volueris. III XI 124
... Recipe oculos decem cervorum, oculos decem bivorarum vel colubrorum venenosorum; si bivoras habere non poteris, tot tamen ut ponderi ipsorum decem equiollent; et quantum est pondus unius eorum, tantumdem accipe ex fronte *buffi*. Siccentur omnia mundenturque peroptime, et pulverizentur subtilissime; et quantum poteris cum sidone cribabis pure. Deinde misceantur insimul et iterum optime pulverizentur ... II X 70
Si ex operibus Mercurii figuram unius *rane* feceris in hora Mercurii, et ipso in ascendente, et hos in lapide smaragdi, hunc lapidem deferens a nemine offendetur, imo quilibet de eo bonum loquetur et de omnibus eius operibus bonum dicet. III XI 53
... Contra maleficia seu fascinciones hominum. Recipe spinam et caput *rane*; terantur insimul. Deinde ponas in panno serico cum peonia et berberis aloaxac, cerebri asini - omnium exsiccatorum - ana 3 i. Et qui timuerit secum deferat, et a predictis erit secuus. Hanc vero confectionem fecit Galiendus cuidam regi suo tempore dominanti. III XI 105
Umbilicus nati in panno serico rubeo involutus cum lingua *rane* viridis de ficulnes - qui secum ista portaverit honorabitur a suo domino et ab aliis eciam. III XI 123
Ad idem. Recipe *ranas* quantas poteris habere, et ipsas ponas in veru quamlibet divisim (scilicet quamlibet in suo veru), ab ore per foramen ani transeundo; et ponas ipsas erectas, ipsis manentibus oribus propriis versus terram. Postea habeas vasa plumbea in quibus oleum ab oribus earum emanans recolligas ... Regards, Brett
Yahoo! Plus - For a better Internet experience |